Latin · ~4 min
Book 7
Quintilian, INSTITUTIONES 7.6.3
Not analysed yet
Sed ut qui voluntate nitetur scriptum quotiens poterit infirmare debebit, ita qui scriptum tuebitur adiuvare se etiam voluntate temptabit. In testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit, ut in iudicio curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio. substitutus heres erat si postumus ante tutelae suae annos decessisset: non est natus: propinqui bona sibi vindicabant. Quis dubitaret quin ea voluntas fuisset testantis ut is non nato filio heres esset qui mortuo? Sed hoc non scripserat. Id quoque quod huic contrarium est accidit nuper, ut esset scriptum quod apparet scriptorem noluisse. Qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis "argenti pondo" posuit, "quinque milia" manserunt. Apparuit tamen "quinque pondo" dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis. sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas: tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.