Latin · ~11 min
8.1.4 to 8.1.6
Quintilian, INSTITUTIONES 8.1.4-6
Not analysed yet
XIII. Plus exigunt laboris et curae quae secuntur. Hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnis oratores convenit, difficillimam. Nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem, diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentis. XIV. Quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus eam desideratam quia difficillima fuit. Et M. tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit XV. Quod eum merito fecisse etiam ipso rei de qua loquimur nomine palam declaratur. Eloqui enim [hoc] est omnia quae mente conceperis promere atque ad audientis perferre, sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti. XVI. Hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum: hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur: hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi aliis alia potiora. XVII. Neque enim Asiani aut quocumque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non conlocaverunt, neque quos aridos vocamus stulti aut in causis caeci fuerunt, sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires defuerunt, ut appareat in hoc et vitium et virtutem esse dicendi. XVIII. Non ideo tamen sola est agenda cura verborum. Occurram enim necesse est et velut in vestibulo protinus adprehensuris hanc confessionem meam resistam iis qui omissa rerum, qui nervi sunt in causis, diligentia quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur, non cum adfectatur. XIX. Corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex isdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt: sed eadem si quis vulsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore. XX. Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem: at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem. Similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat quae illo verborum habitu vestiuntur. curam ergo verborum, rerum volo esse sollicitudinem. XXI. Nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine: at nos quaerimus illa tamquam lateant semper seque subducant: ita numquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus. XXII. Maiore animo adgredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, unguis polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.