Latin · ~13 min
Book 8
Quintilian, INSTITUTIONES 8.2.1
Not analysed yet
[2] I. Perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. Primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur. Nam et obscena vitabimus et sordida et humilia. II. sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. In quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, etiam si causae necessitas postulet, reformidant: ut ille qui in actione Hibericas herbas se solo nequiquam intellegente dicebat, nisi inridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum vere indicasset. III. Nec video quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit quam ipsum id quod vitabat. In hac autem proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at quod ei contrarium est vitium. Id apud nos inproprium, akyron apud Graecos vocatur, quale est "tantum sperare dolorem", aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, "mortem ferre", aut qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est "de cruce verba ceciderunt". IV. Non tamen quidquid non erit proprium protinus et inproprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata. V. Nam et qui iaculum emittit iaculari dicitur, qui pilam aut sudem appellatione privatim sibi adsignata caret: et ut lapidare quid sit manifestum est, ita glebarum testarumque iactus non habet nomen. Vnde abusio, quae katachresis dicitur, necessaria. VI. Tralatio quoque, in qua vel maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat. Quare proprietas non ad nomen sed ad vim significandi refertur, nec auditu sed intellectu perpendenda est. VII. Secundo modo dicitur proprium inter plura quae sunt eiusdem nominis id unde cetera ducta sunt, ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. Recte dixeris haec omnia vertices, proprie tamen unde initium est. VIII. Sic soleae et turdi pisces et cetera. Tertius est huic diversus modus cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie "nenia" et tabernaculum ducis "augurale". Item quod commune est et aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut "urbem" Romam accipimus et "venales" novicios et "Corinthia" aera, cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum quam aes Corinthium. Sed ne in his quidem virtus oratoris inspicitur. IX. At illud iam non mediocriter probandum, quod Hoc etiam laudari modo solet ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius, ut Cato dixit C. Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse, ut Vergilius "deductum carmen", et Horatius "acrem tibiam" "Hannibalemque dirum". X. In quo modo illud quoque est a quibusdam traditum proprii genus ex adpositis (epitheta dicuntur), ut "dulcis musti" et "cum dentibus albis". De quo genere alio loco dicendum est. XI. Etiam quae bene tralata sunt, propria dici solent. Interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes cunctator est appellatus. Possunt videri verba quae plus significant quam elocuntur in parte ponenda perspicuitatis: intellectum enim adiuvant; ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intellegatur efficit sed ut plus intellegatur.