Latin · ~4 min
Book 8
Quintilian, INSTITUTIONES 8.2.4
Not analysed yet
XXII. Nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. Haec eloquendi observatio: nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit diximus in praeceptis narrationis. Similis autem ratio est in omnibus. XXIII. Nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et neglegenter quoque audientibus aperta: quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intellegentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint quae dicemus ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiam si in eam non intendatur incurrat. XXIV. Quare non ut intellegere possit sed ne omnino possit non intellegere curandum. Propter quod etiam repetimus saepe quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: "quae causa utique nostra, iudices, culpa dicta obscurius: ad planiora et communia magis verba descendimus", cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.