Latin · ~15 min
8.3.15 to 8.3.16
Quintilian, INSTITUTIONES 8.3.15-16
Not analysed yet
LIX. sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id anoiconometon, quod male figuratum, aschematiston, quod male conlocatum, id kakosyntheton vocant. Sed de dispositione diximus, de figuris et compositione dicemus. Sardismos quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica et Aeolica et Ionica confundas. LX. cui simile vitium est apud nos si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat -id enim tale monstrum quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit: "humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit" et cetera ex diversis naturis subiciat. LXI. Ornatum est quod perspicuo ac probabili plus est. Eius primi sunt gradus in eo quod velis +exprimendo+, tertius qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. Itaque enargeian, cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus. LXII. Magna virtus res de quibus loquimur clare atque ut cerni videantur enuntiare. Non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio si usque ad aures valet, atque ea sibi iudex de quibus cognoscit narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi. LXIII. Sed quoniam pluribus modis accipi solet, non equidem in omnis eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. Est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodam modo verbis depingitur: "constitit in digitos extemplo arrectus uterque" et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt ut non clarior futura fuerit spectantibus. LXIV. Plurimum in hoc genere sicut ceteris eminet Cicero: an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest ut non, cum illa in Verrem legit: "stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore", non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis quae dicta non sunt sibi ipse adstruat? LXV. Ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam. LXVI. Interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: "Videbar videre alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis, quosdam hesterna ex potatione oscitantis. humus erat inmunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium". LXVII. Quid plus videret qui intrasset? Sic et urbium captarum crescit miseratio. Sine dubio enim qui dicit expugnatam esse civitatem complectitur omnia quaecumque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius. LXVIII. At si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem servati fato senes: LXIX. tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus, et acti ante suum quisque praedonem catenati, et conata retinere infantem suum mater, et sicubi maius lucrum est pugna inter victores. Licet enim haec omnia, ut dixi, complectatur "eversio", minus est tamen totum dicere quam omnia. LXX. Consequemur autem ut manifesta sint si fuerint veri similia, et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. Contingit eadem claritas etiam ex accidentibus: "mihi frigidus horror membra quatit gelidusque coit formidine sanguis" et "trepidae matres pressere ad pectora natos". LXXI. Atque huius summae iudicio quidem meo virtutis facillima est via: naturam intueamur, hanc sequamur. Omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi quod agnoscunt.