Latin · ~12 min
8.3.8 to 8.3.11
Quintilian, INSTITUTIONES 8.3.8-11
Not analysed yet
XXXVIII. Tralata probari nisi in contextu sermonis non possunt. Itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent. Sed ne inornata [quae] sunt quidem, nisi cum sunt infra rei de qua loquendum est dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur. XXXIX. Quod viderint qui non putant esse vitanda quia nec sit vox ulla natura turpis, et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacumque ad intellectum eundem nihilo minus perveniat. Ego Romani pudoris more contentus etiam respondendi talibus verecundiam silentio vindicabo. XL. Iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. Nam primum est ut liqueat augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane: tum quo tralationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo conlocatione id quod intendimus efficere possimus. XLI. Ceterum dicturus quibus ornetur oratio, prius ea quae sunt huic laudi contraria attingam: nam prima virtus est vitio carere. XLII. Igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero id genus dicit quod non nimis est comptum: non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est), sed quia vitium est ubique quod nimium est. XLIII. Itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. His enim salvis licet adsumere ea quibus inlustrem fieri orationem putat, delecta tralata supralata, ad nomen adiuncta, duplicia et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia. XLIV. Sed quoniam vitia prius demonstrare adgressi sumus, ab hoc initium sit quod cacemphaton vocatur: XLV. sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est, ut "ductare exercitus" et "patrare bella" apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet (quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium, tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus et vincentibus etiam vitiis cedendum est), sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum "hominibus" medium sit, in praefanda videmur incidere, quia ultima prioris [ultimae] syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut [non] continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur. XLVI. Aliae quoque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio quod vitandum dicimus commorantis. Sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si "intercapedinis" nominativo casu quis utatur. XLVII. Nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intellegere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium "quaeque latent meliora putant") et ex verbis quae longissime ab obscenitate absunt occasionem turpitudinis rapere. Siquidem Celsus cacemphaton apud Vergilium putat: "incipiunt agitata tumescere": quod si recipias, nihil loqui tutum est.