Latin · ~11 min
8.5.1 to 8.5.2
Quintilian, INSTITUTIONES 8.5.1-2
Not analysed yet
[5] I. Sententiam veteres quod animo sensissent vocaverunt. Id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet: nam et iuraturi "ex animi nostri sententia" et gratulantes "ex sententia" dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut "sensa" sua dicerent. Nam sensus corporis videbantur. II. Sed consuetudo iam tenuit ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus crebrae apud antiquos nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda. III. Antiquissimae sunt quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci gnomas appellant: utrumque autem nomen ex eo acceperunt quod similes sunt consiliis aut decretis. Est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata ut "nihil est tam populare quam bonitas": interim ad personam, quale est Afri Domiti: "princeps qui vult omnia scire necesse habet multa ignoscere". IV. Hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt, et est aliquando, non tamen semper. Illud verius, esse eam aliquando simplicem, ut ea quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: "nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest facere videtur": nonnumquam duplicem: "obsequium amicos, veritas odium parit". V. sunt etiam qui decem genera fecerint, sed eo modo quo fieri vel plura possunt: per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, admirationem et cetera huius modi -per omnes enim figuras tractari potest. Illud notabile ex diversis: "mors misera non est, aditus ad mortem est miser". VI. Ac rectae quidem sunt tales: "tam deest avaro quod habet quam quod non habet". Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut "usque adeone mori miserum est"? (acrius hoc enim quam per se "mors misera non est"), et tralatione a communi ad proprium. Nam cum sit rectum "nocere facile est, prodesse difficile", vehementius apud Ovidium Medea dicit: "servare potui: perdere an possim rogas"? VII. Vertit ad personam Cicero: "nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos". Ita quae erant rerum, propria fecit hominis. In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur qui haec catholica vocant et quidquid pro causa videtur quasi indubitatum pronuntiant) et ne passim et a quocumque dicantur. VIII. Magis enim decet eos in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis enim ferat puerum aut adulescentulum aut etiam ignobilem si iudicet in dicendo et quodam modo praecipiat?