Latin · ~14 min
8.6.1 to 8.6.2
Quintilian, INSTITUTIONES 8.6.1-2
Not analysed yet
[6] I. Tropos est verbi vel sermonis a propria significatione in aliam cum virtute mutatio. Circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiciatur. II. Nos, omissis quae nihil ad instruendum oratorem pertinent cavillationibus, necessarios maxime atque in usum receptos exsequemur, haec modo in his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis, quosdam decoris adsumi, et esse alios in verbis propriis, alios in tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis. III. Quare mihi videntur errasse qui non alios crediderunt tropos quam in quibus verbum pro verbo poneretur. Neque illud ignoro, in isdem fere qui significandi gratia adhibentur esse et ornatum, sed non idem accidet contra, eruntque quidam tantum ad speciem accommodati. IV. Incipiamus igitur ab eo qui cum frequentissimus est tum longe pulcherrimus, tralatione dico, quae metaphora Graece vocatur. Quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida ut in oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat. V. Neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis haec recte modo adscita potest. Copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur. Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est in eum in quo aut proprium deest aut tralatum proprio melius est. VI. Id facimus aut quia necesse est aut quia significantius est aut, ut dixi, quia decentius. Vbi nihil horum praestabit quod transferetur, inproprium erit. Necessitate rustici "gemmam" in vitibus (quid enim dicerent aliud?) et "sitire segetes" et "fructus laborare", necessitate nos "durum hominem" aut "asperum": non enim proprium erat quod daremus his adfectibus nomen. VII. Iam "incensum ira" et "inflammatum cupiditate" et "lapsum errore" significandi gratia: nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis magis proprium erit. Illa ad ornatum, "lumen orationis" et "generis claritatem" et "contionum procellas" et "eloquentiae fulmina", ut Cicero pro Milone Clodium "fontem gloriae eius" vocat et alio loco "segetem ac materiem". VIII. Quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur: "hoc faciunt nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes". In totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur. IX. Comparatio est cum dico fecisse quid hominem "ut leonem", tralatio cum dico de homine "leo est". huius vis omnis quadruplex maxime videtur: cum in rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore "gubernator magna contorsit equum vi", aut [ut Livius Scipionem a Catone "adlatrari" solitum refert] inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut "classique inmittit habenas", aut pro rebus animalibus inanima: X. "ferron an fato moerus Argivom occidit"? aut contra: "sedet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor". XI. Praecipueque ex his oritur mira sublimitas quae audaci et proxime periculum tralatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est "pontem indignatus Araxes" et illa Ciceronis: XII. "Quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum"? duplicatur interim haec virtus, ut apud Vergilium: "ferrumque armare veneno", nam et "veneno armare" et "ferrum armare" tralatio est. XIII. Secantur haec in pluris partis, ut a rationali ad rationale et idem de inrationalibus et haec invicem, quibus similis ratio est et a toto et a partibus. Sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intellegere non possint.