Latin · ~8 min
8.6.11 to 8.6.12
Quintilian, INSTITUTIONES 8.6.11-12
Not analysed yet
LIV. In eo vero genere quo contraria ostenduntur ironia est (inlusionem vocant): quae aut pronuntiatione intellegitur aut persona aut rei natura; nam si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem. LV. Quamquam in plurimis id tropis accidit, ut intersit +quid de quoquo+ dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. Et laudis autem simulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est: "quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in codice non haberet". Et contra: "oratores visi sumus et populo imposuimus". LVI. Aliquando cum inrisu quodam contraria dicuntur iis quae intellegi volunt, quale est in Clodium: "integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita ante acta servavit". LVII. Praeter haec usus est allegoriae ut tristia dicamus melioribus verbis urbanitatis gratia aut quaedam contrariis significemus *+aliut textum sp+ "exta cocta numerabimus". Haec si quis ignorat quibus Graeci nominibus appellent, sarkasmon, asteismon, antiphrasin, paroimian dici sciat. LVIII. sunt etiam qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant, acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, in his omnibus aperte appareat quid velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividatur in species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas, allegoria vero habet aliquid proprium. Quod quo modo fieri potest nisi ipsa species est? Sed utentium nihil refert. LIX. Adicitur his mycterismos, dissimulatus quidem sed non latens derisus. Pluribus autem verbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest explicatur, periphrasin vocant, circumitum quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius "ad requisita naturae", interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus: LX. "tempus erat quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit", et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior. LXI. Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur periphrasis est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. Verum hoc ut cum decorem habet periphrasis, ita cum in vitium incidit perissologia dicitur: obstat enim quidquid non adiuvat.