Latin · ~8 min
9.2.19 to 9.2.20
Quintilian, INSTITUTIONES 9.2.19-20
Not analysed yet
XCIII. Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. Idque sane frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit quod figurae petunt. At cum maledicta sunt tantum, et non intellegere interim bonae conscientiae est. XCIV. Atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est ut nescio quid illud quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non is modo intellegant sed etiam credant. XCV. Vtilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est) qui, cum esset contra eum dictum "iura per patris tui cineres", paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli: ut protinus etiam praeceptum sit eius modi figuris utendum temere non esse. XCVI. Tertium est genus in quo sola melius dicendi petitur occasio ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. Tale est illud quo idem utitur in Clodium: "quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur". XCVII. Eironeia quoque in hoc genere materiae frequentissima est. Sed eruditissimum longe si per aliam rem alia indicetur, ut cum adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor: "mihi in te dicere non licet: tu in me dic, et potes; nuper te volui occidere". XCVIII. Frequens illud est nec magno opere captandum, quod petitur a iure iurando, ut pro exheredato: "ita mihi contingat herede filio mori". Nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter non patronorum hoc esse sed testium. Nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. XCIX. Levissimum autem longe genus ex verbo, etiam si est apud Ciceronem in Clodiam: "praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt".