Latin · ~20 min
9.3.5 to 9.3.6
Quintilian, INSTITUTIONES 9.3.5-6
Not analysed yet
XLVIII. Congeruntur et diversa: "Mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia". Et apud Ovidium: "sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis". XLIX. inveni qui et hoc ploken vocaret: cui non adsentior, cum sit unius figurae. Mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum diallagen vocant: "quaero ab inimicis, sintne haec investigata comperta id est patefacta sublata delata extincta per me?" Et "investigata comperta id est patefacta" aliud ostendunt, "sublata delata extincta": sunt inter se similia, sed non etiam prioribus. L. Et hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae quia coniunctionibus caret dissolutio vocatur, apta cum quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: "qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi: senatum si interposui", et totus hic locus talis est. Hoc genus et brachylogian vocant, quae potest esse copulata dissoluto. Contrarium [ut] est schema quod coniunctionibus abundat: illud asyndeton, hoc polysyndeton dicitur. LI. Sed hoc est vel isdem saepius repetitis, ut "tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram", vel diversis: LII. "arma virumque -multum ille et terris -multa quoque". LIII. Adverbia quoque et pronomina variantur: "hic illum vidi iuvenem -bis senos cui nostra dies -hic mihi responsum primus dedit ire petenti". Sed utrumque horum acervatio est aut iuncta aut dissoluta. LIV. Omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit: fons quidem unus, qui acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus. Gradatio, quae dicitur climax, apertiorem habet artem et magis adfectatam, ideoque esse rarior debet. LV. Est autem ipsa quoque adiectionis: repetit enim quae dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat in prioribus resistit. cuius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: "non enim dixi quidem haec, sed non scripsi, nec scripsi quidem, sed non obii legationem, nec obii quidem legationem, sed non persuasi Thebanis". LVI. Sunt tamen tradita et Latina: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit". Et Calvi: "non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum". LVII. +Est+ invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: "Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus, qui nostrum porro propagat genus". LVIII. At quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt: quarum una est ea quam libro proximo in figuras ex synekdochei distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut Caelius in Antonium: "stupere gaudio Graecus": simul enim auditur "coepit"; Cicero ad Brutum: "Sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi". LIX. cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: "novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello". LX. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra: nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum: quod si aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid idem appellabitur. LXI. Ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea quae in epistulis Cicero: "data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari". Non enim opticuit: lusit, quia nihil aliud intellegi poterat quam hoc: "diadema imposuit". LXII. Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum est, cui coniunctiones eximuntur. Tertia, quae dicitur epezeugmenon, in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desiderasset illud si sola poneretur. Id accidit aut praeposito verbo ad quod reliqua respiciant: "vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia", aut inlato quo plura cluduntur: "neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit". LXIII. Medium quoque potest esse quod et prioribus et sequentibus sufficiat: iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque "filios" dicimus, et singularia pluralibus miscet. LXIV. Sed haec adeo sunt vulgaria ut sibi artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, quo diversa sermonis forma coniungitur: "sociis tunc arma capessant edico, et dira bellum cum gente gerendum". Quamvis enim pars [bello] posterior participio insistat, utrique convenit illud "edico". Non utique detractionis gratia factam coniunctionem synoikeiosin vocant, quae duas res diversas colligat: "tam deest avaro quod habet quam quod non habet". LXV. huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen paradiastolen, qua similia discernuntur: "cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem". Quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: "brevis esse laboro, obscurus fio" et quae secuntur.