Latin · ~16 min
9.4.2 to 9.4.4
Quintilian, INSTITUTIONES 9.4.2-4
Not analysed yet
Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque. XX. Quod non eo dico quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistula, sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora in his vincla quam nulla sint. XXI. Nonnumquam in causis quoque minoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius. XXII. At illa conexa series tris habet formas: incisa, quae commata dicuntur, membra, quae kola, periodon quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus. XXIII. Primum igitur de ordine. Eius observatio in verbis est singulis et contextis (singula sunt quae asyndeta diximus). In his cavendum ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri enim debent sententiae et insurgere, et optime Cicero "tu", inquit, "istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate": aliud enim maius alii supervenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut "viros ac feminas", "diem ac noctem", "ortum et occasum" dicas potius, quamquam et retrorsum. XXIV. Quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut "fratres gemini": nam si "gemini" praecesserint, "fratres" addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina adpositis et pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore. XXV. Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta ideoque levioribus superponenda sunt. XXVI. Verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est: in verbis enim sermonis vis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est. XXVII. Non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut iungantur quo congruunt maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus oportune cadens contigit. XXVIII. Quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae in hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis: "sole et aurora rubent plurima"; "inter sacra movit aqua fraxinos"; "ne exsequias quidem unus inter miserrimos viderem meas" (quod inter haec pessimum est, quia in re tristi ludit compositio). XXIX. Saepe tamen est vehemens aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: "ut tibi necesse esset in conspectu populi Romani vomere postridie". XXX. Transfer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. XXXI. Solebat Afer Domitius traicere in clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia, et maxime in prohoemiis, ut pro Cloatilla: "gratias agam continuo", et pro Laelia: "eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia". Adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet [et] obiceret. XXXII. Amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut in brevi, de ordine fuisse dicenda: qui si vitiosus est, licet et vincta ac sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.