Latin · ~10 min
9.4.7 to 9.4.8
Quintilian, INSTITUTIONES 9.4.7-8
Not analysed yet
XLIV. Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quamquam et in his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis quae quibus anteponas. Nam et "vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit" *et contra (nam frequentius utar isdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) "saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt" magis insurgebat si verteretur: nam plus est saxa quam bestias commoveri; vicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros. XLV. Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros rythmous accipi volo) aut metrois, id est dimensione quadam. Quod, etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. XLVI. Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par est brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet: XLVII. longam esse duorum temporum, brevem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut paeanicus: is est ex longa et tribus brevibus (aut ex tribus brevibus) et longa (vel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius. XLVIII. sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes: tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia [ad] dimensio versuum: pro dactylico poni non poterit anapaestos aut spondius, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet. XLIX. Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt in illo "panditur interea domus omnipotentis Olympi" confundas, solveris versum. L. sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi quo modo coeperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum in verbis modo, rhythmos etiam in corporis motu est. LI. Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quamquam haec et in metris accidunt. Maior tamen illic licentia est; ubi tempora [etiam animo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, intervalla signant quibusdam notis, atque aestimant quot breves illud spatium habeat: inde tetrasemoe, pentasemoe, deinceps longiore sunt percussiones (nam semion tempus est unum).