Latin · ~10 min
1.1 to 1.3
Quintilian, IV 1.1-3
Not analysed yet
Vir fortis optet praemium quod volet. Qui causas <voluntariae> mortis in senatu non reddiderit, insepultus abiciatur. Quidam de partu uxoris mathematicum consuluit. is respondit virum fortem futurum, qui nasceretur, deinde parricidam. cum adolevisset qui erat natus, bello patriae fortiter fecit. reddit causas voluntariae mortis. pater contradicit. [1] Positus, P.C., in ea condicione tristissimae sortis, ut nec morte dignus sim, nisi me parricidam putetis, nec praemio, nisi innocentem, adeoque ludibriis miserrimae diversitatis [necessitatis] inplicitus, ut impetrandum a vobis habeam odii mei favorem, quaeso praeter omnia, quae ante hoc tempus circa nos ordo praedictae veritatis explicuit, attulisse me credatis urgentium malorum probationem: de parricidio venit, quod occidere me possum, de fato, quod mihi non licet mori. non solus mathematicus saeculo temporibusque praedixit has manus; et ego me parricidium credo facturum. plus quam responsum, quam sacrae artis triste praesagium est, quod mihi sic minatur animus meus. non habeo infelix in cogitationibus, unde non timeam, et facinus, quod sibi pro me pietas patris, quod singularis innocentia <ab>rogat, sentio, patior, agnosco. ne quis me tamen laborare putet miserae persuasionis errore, accipite, cur non possim dubitare de fato: parricidium credit qui facturus est, non timet qui periturus est. [2] Ante omnia igitur a gravitate publica peto, ne pro tota innocentia mea contenti sitis hoc, quod volo mori; nec, quia videor contendere cum mathematico, vincere necessitates, expugnare fatum, ideo mihi bene credi putetis et vitam. aliud est facinus non esse facturum, aliud mori velle, ne facias. quin immo, si qua est fides, hoc, quod vos constantiam putatis, infirmitas est. quod ad suprema confugio, animum meum novi. novissima victae mentis integritas est in mea potestate; brevi non habebo nec mortem. fidem vestram, P.C., ne quid amplius de misera pietate speretis. Qui mori volo, ne parricidium admittam, non invenio, quemadmodum illud possim non facere victurus. nam quod ad patrem pertinet, qui me retinet vivere nolentem, non miror, quod adhuc recenti gloriae nostrae gaudio stupet, et in opera mea totus oculis animoque conversus parricidam non videt per virum fortem. hic est animus, quo me quamvis denuntiatum praedictumque servavit, et, cum incertis adhuc dubiisque virtutibus praestiterit, ut viverem, praestat meritis actisque, ne moriar. nunc ille, quod pietate, quod videor istius perire reverentia, vocat parricidium suum, et in orbitate, quam facere sibi videtur, non remedium meum, sed suum spectat adfectum. filium, qui vult mori, ne parricida sit, aliter sibi videtur remunerare non posse, quam ut ipse moriatur.