Latin · ~9 min
1.13 to 1.14
Quintilian, IV 1.13-14
Not analysed yet
[9] Nam quod lex iussit, ut moriturus redderet causas, quod insepultum voluit abici, si sic properasset erumpere, ut non nuntiaret hoc prius, non fateretur, fallitur, quisquis ideo factum putat, ut teneremur in vita. illa vero non timet pereundi temeritatem, nec secretum doloris alieni libenter inquirit. sciebat illos non [aliter] ausuros proferre causas, quos sceleris conscientia, quos maioris cruciatus metus in suprema compelleret. igitur ne supplicia properato lucrarentur obitu, rursus in poenam nocentis insepulti corporis revocavit iniuria. lex placida, mitis causas mortis reddi voluit, non aestimari. Possum igitur, P. C., publica quadam voce generis humani respondere quaerentibus causas mortis interrogatus, at ego difficilius redderem vitae: quid iuvat, o misera mortalitas, animam per tot annos, etiam, si natura patiatur, per infinita temporum spatia tristissimo corporis retinere complexu? si cuncta gaudia nostra, si voluptates et quaecumque ex hac universitate mundi vel sollicitant aspectu, vel blandiuntur usu, diligenter excutias, tota vita hominis unus est dies. humiles prorsus abiectaeque mentes, quas non implent haec eadem semperque redeuntia. at qui honestis operatus artibus sciat, quis finis bonorum, quae vera felicitas, numquam sibi videbitur praematura morte periturus, et lucis causas ad animum mentemque referentium neminem cotidie vita non satiat. [10] relaturum nunc me putatis, quanto plura sint in hac aevi brevitate fugienda, comparaturum gaudiis, prosperis metus, calamitates? illa, illa aestimemus, propter quae fatigamus votis deos, propter quae brevem querimur aetatem. nempe sunt vanitas, cupido, luxuria, libido. Non pudet propter haec ferre debilitates, luctus, spatia morborum, et, cum liceat evadere, malle pati? finge tibi velut ipsam proclamare naturam: 'receptus es in hoc pulcherrimum mundi rerumque consortium et per succedentium vices in ordinem mortalitatis natus bona nostra vidisti; admitte posteros, cede venientibus.' nescis, te quanto diutius vixeris, tanto magis impatientem perire? quantumlibet prorogentur tempora, iungantur aetates, quandoque tamen non potest non exitu perire miseri, qui moritur invitus. miraris, quod suprema mea ipse praecipitem? numquid enim non hoc agunt singuli dies? omnis nos hora per tacitos fallentesque cursus adplicat fato, et in hac turpissima perpetuitatis cogitatione districti per exigua festinantis aevi momenta praemorimur. faciamus potius de fine remedium, de necessitate solacium; exeamus sponte, consilio, pleni securitatis, gratias agentes. solus vixit, quoad voluit, qui mori mavult.