Latin · ~9 min
1.22 to 1.23
Quintilian, IV 1.22-23
Not analysed yet
Quod si esse artem mathematicam probant natura, ratio, experimenta, pater quoque, qui credidit consulendum, superest, ut ostendamus verum dixisse de futuris, quem de praeteritis non possumus probare mentitum. [15] accipite primam certissimae scientiae probationem: homo, qui de partu consulebatur, non confudit turbavitque responsum, nec per varias ambages indeprehensibilem sparsit errorem; nihil ita locutus est, ut illud audientium interpretatio traheret dirigeretque, quo mallet. atquin in eo tota ratio fallendi est, non dare consulentibus quod deposcant, sed caligine magnaque promissorum vanitate suspensos sic dimittere, ut, quicquid casus attulerit, putent esse praedictum. an scilicet haec fuerit ratio fingendi, quod dicebat usitata, communia, quae futurus pater facile crederet, libenter audiret? 'fortiter,' inquit, 'faciet filius tuus.' rogo, ubi magis desinit, qui mentitur? sed quibus ille, dii deaeque, signis, quibus impletus est notis, qui de parricida dissimulare non potuit, cum quaereret pater! artem tantum mirari me, pater, putas? ego miror animum, stupeo constantiam. 'erit,' inquit, 'vir fortis --et parricida.' rogo, quae ratio fallendi est ea <a>dicere, propter quae nec prioribus debeat credi? in parricidio quod prospiciebat mathematicus, haec sola ratio fuit mendacii, ne praediceretur. Fero tamen, ut quis in aliis consultationibus decipi possit; at errare de futuro parricida non magis mathematicus potest quam pater interrogare. [16] omnes, sicuti apud sacrae artis antistites satis constat, animae proprietates et futuras mentium corporumque formas ex illorum siderum qualitate, quibus in ortu suo ~cuncta~ gignuntur, accipiunt. aliquis vagi numinis errore perstrictus est: vitam transiget ille discursibus. placida conceptum stella signavit: erit modesta lenitate conspicuus. ardens nascentis horam sidus accendit: viribus pariter moribusque flagrabit. . . . languido iam vergentis in proclive mundi: hebescentibus tardior membris similis senectae iuventa pigrescet. iam si cui principalium deorum fulgor inluxerit, in populi consurget imperium. credo mehercules in illum natalem monstri mei diem iratorum numinum conspirasse violentiam sedemque prodigiosi spiritus conlato pariter igne pressisse. si verum est post vetusta saecula et innumerabiles annos reddi rursus aliis corporibus animas, fortassis in me renatus sit aliquis ex illis, quorum scelere violatus dies mundum subito mutavit, quos <per> maria terrasque fugientes furiales faces et ultricum dearum terror agitavit.