Latin · ~8 min
1.7 to 1.9
Quintilian, IV 1.7-9
Not analysed yet
Adiuvate, dii pariter atque homines, dum perire concupisco, dum volo; miseremini, ne hunc ardorem fugientis animae dilatione laxetis. proclamo, testor: in novissimo fati stamus abrupto, prope est, ut occidat patrem parricida praedictus, cum est mori paratus. quid me, pater, adhuc detines, quid moraris abeuntem? melius quidem fuerat hunc spiritum aut in ipsa maternorum viscerum sede comprimere aut, ut primum contactu suo caelum terrasque polluerit, festinata morte dimittere. sane tamen caritas patriae privatos vicerit metus, et in honorem virtutum scelera nutrita sint; quicquid est, propter quod educari me tanti fuit, explicitum peractumque est. restat una pars fati: ultimum solumque facinus. frustra me consolaris aequanimitate patientiae tuae; non idem utriusque nostrum discrimen agitur: tu mori periclitaris, ego patrem invitus occidere. [6] Hoc primum itaque excuso vobis, P.C., quod praemium peto. satis sit hactenus viri fortis nomen agnoscere, hucusque auctoritatem sacrae legis attingere, ut illam in advocationem [sacrae] mortis adducam. relaturum me putatis illa optionum verba sollemnia, non capere magnorum pretia meritorum solas aequitates; tanta remunerandum benignitate quod fortiter fecit aliquis, quanta sollicitaretis, ut faceret? nemini umquam minus solvendo civitas fuit: praestiti, post quod mori continuo deberem. Sed securi estote de aviditate summae potestatis. illud infinitum, illud immodicum, quod nobis voluerunt licere leges, intra se consumit ille, qui morit<ur>. titulos, imagines, honores servate victuris; mihi praestate salutem patris, innocentiam meam, temporum pudorem. quaeso, ne mihi ideo praemium negetis, quia fortassis et hoc debeatis odisse, quod fortiter feci; extra invidiam est optio, cum id exigam, quod inpetrare potuissem etiam antequam fortiter facerem. nam quod obiter optionis reddo rationem, quaeso, ne quis ideo me parum aut praemio fidere credat aut causis, quia utriusque iuris miscui preces; ignoscite ardori perire cupientis, quod pariter inploro quae singula sufficere potuissent. fidem quin immo vestram, si qua adhuc lex est, quae adiuvare possit mori volentem, commodate, conferte. [est quod in] utriusque iuris auctoritati est, quod in mea morte tribuatis: praestate causis ut moriar, praemio ut sepeliar.