Latin · ~9 min
1.21 to 1.24
Quintilian, V 1.21-24
Not analysed yet
[13] Quantum intellego, iudices, filius, cui profuturum non erat, ut <non> eligerem, hoc solum ferre non potest, quod redemptus est frater. quis hanc, iudices, impudentiam ferat? obicit mihi, quod ullum de liberis meis potuerim facere discrimen, deinde queritur non se potius electum, et, cum fratri praeter eiusdem nominis par ac simile consortium reverentia quoque languoris accesserit, indignatur apud affectus patris non eam praevaluisse partem, in qua tantum filius erat. non invenio, iudices, quemadmodum effugere potuerim criminis huius invidiam, si hunc potius recepissem. patri, cui utrumque pirata reddere nolebat, redimendus fuit aut aeger aut neuter. 'Quid, quod,' inquit, 'etiam luxuriosum praetulisti?' parce, iuvenis, maledictis, parce conviciis; reliquistis haec nomina. domi erunt ista vitia, domi erunt istae virtutes, sed, dum fueritis reversi, interim nihil aliud estis quam fratres, quam liberi mei, duo captivi, ambo miseri, et diversitas vestra de calamitatium societate consumpta est. vides, quam nefas sit alterum ex vobis mihi esse viliorem; piratarum non interest, uter eligatur. dic nunc: 'luxuriosum redemisti.' Comparatione vestra, iuvenis, <si> circa patrimonium honoresve contenderes, et ego proclamabo: vicisses. sed ventum est illuc, ubi non probitas, non mores aestimantur, et de corporibus sola taxatio est. unde tristes toleraret casus, ferret sordes vinculorum, piraticam famem iuvenis, quem torquere solebat nostra frugalitas? unde et in illa solitudine carceris dur<ar>et animus convictibus semper comitatibusque laetatus? expecta tu, quem decet honesta patientia, laudabilis labor, qui tibi difficultatium reddis ipse rationem. tu differris, luxuriosus relinquitur. Quid ais? praetuli illum, de quo soli tibi querebar, quem cum vellem castigare, reprehendere, te solebam laudare, mirari? [14] exaggera, quantum voles, vitia fratris, luxuriosum, perditum voca, dum scias te sic magis probare non animum fuisse patris, sed de calamitate rationem. ille eligit, qui recipit ante meliorem. sed parce, quaeso, iuvenis, adversorum interpretationi. non est electio alterum recipere, cum pretium attuleris duorum; discrimen illud <inter vos> non ego sed pirata commentus est. quicquid [inter vos] in alterutro fecero, affectus est, quo duos amo, et homo, apud quem filius sola praevaluit gratia calamitatis, non fratrem tibi praetuli, sed quod in te fratri praetulissem. consilium hoc putas fuisse patris? fortunae est, qua capti pariter estis, qua decubuit alter, qua non convaluit redemptus. cum propter duos venerim, quod altero mihi pirata cessit, idem est ac si mihi neutrum reddidisset.