Latin · ~10 min
1.8 to 1.10
Quintilian, VII 1.8-10
Not analysed yet
Quam multa, dii deaeque, non minus sunt iusta quam lex! exigit quarundam invidia rerum, ut vinci se consuetudo patiatur, et quicquid accidisse mireris, tantundem poscit in ultione novitatis. filius in conspectu patris occisus est; torquete securi: nihil iniquius fieri potest. ignoscant persuasiones, si facinus istud omnium inlicitarum rerum consumpsit invidiam, et, unde tormentis salva iustitia est, plus est de quo quaeritur, quam quo modo quaerendum est. nullum debet iniquum videri genus probationis esse, quod solum est, et quicquid potuit prodesse [se]veritati, numquam nocuit exemplo. sufficit libertatis reverentiae quod torquetis inviti, quod contra me non alius invenit. [5] Liberum torqueri non licet. hoc est, iudices, propter quod filium meum dives coram me non timuit occidere. filium igitur meum in conspectu meo occisum esse contendo. quid dicitis? ita non erat contra proclamationis huius fidem, si nunc agere possem quietum modestumque miserum? vultis, cum hoc viderim, tantum testimonium dicam? mirum hercules, si scindo vestes, nudo corpus, ignes, flagella deposco! insaniat necesse est pater, cum solus hoc sciat. fallitur, iudices, quisquis hoc, quod postulo, contemptum, quisquis audaciam vocat: filius urit, exagitat, et inter tormenta fugio dolorem. si mentientis est velle torqueri, invenite, quid facere debeat, qui verum dicit et non probat. 'Mentiris,' inquit. bene quod et tu fateris non esse mihi sine quaestione credendum. et quas, per fidem, mendacio meo causas, dives, adsignas? ignoro percussorem, deinde te potissimum, de quo quererer, elegi, an scio, et simultatibus nostris occasionem orbitatis indulgeo? decipi me non potuisse manifestum est: filius meus, cum pariter rediremus, occisus est. an dinoscere percussorem nocte non potui, cum percussor potuerit eligere, fugere? quid ais? Iuvenem meum alius occidit, et tu mihi solacium ultionis imples? te accuso scilicet, ut interim nescio quis ille fugiat, evadat? quod tu mihi genus furoris adsignas, ut maximi sceleris ultio pereat falsae accusationis incerto! homo, qui me vidisse contendo, cum occideres filium meum, nisi de te vindicor, non reliqui mihi, ut hoc de aliis probarem. [6] o te extra omnes humanorum pectorum adfectus, inimice, sepositum, nunc qui me putas posse mentiri! perdidi infelix illum cariorem pauperibus adfectum. succurrere mihi putas, quod aliquando dissedimus? falleris, deciperis: hominis, cuius occisus est filius, unus inimicus est. sane possit aliquis hanc doloris [dis]simulationem mendacio perferre verborum; torqueri volo; nihil est tanti, nisi verum. videlicet inter ignes ac flagella sufficit mihi, si dixero: 'hic est inimicus, anime, qui nobis subinde maledixit, hic ille contumeliosus, ille inpotens.' ego nescio, an mihi possit in quaestione sufficere quod vidi. ~et quod inimicus me contendit ideo velle torqueri~.