Latin · ~13 min
1.24 to 1.26
Quintilian, VIII 1.24-26
Not analysed yet
Nullum, sanctissimi iudices, natura morborum genus solis visceribus abscondit, et quicquid causas valetudinis de vitalibus trahit, in corpus emanat. inde pallor, inde macies, quod ad interiorem dolorem superposita consentiunt. non invenio, cur hominem vulneribus exquiras, cum remedia quoque vitalibus per corpus immittas, et in latentes meatus <per> haec, quibus tegimur, medicina descendat. cur ergo non eadem ratione languor admittit intellectum, qua sanitatem? prodit abditos profundosque morbos aut citatior clausi sanguinis cursus aut crebrior anhelitus laborantis animae. crede de his ante omnia sensibus, oculis tuis, et ipsos, de quibus agitur, modo singulos, modo pariter interroga, cui potissimum parti grave tacitae pestis pondus insederit, unde prorumpat in gemitus conscius dolor. medicus, qui per haec non potest invenire languorem, non invenit nec remedium. [17] Quid? si aliquid sanato medicina potest praestare rationis, sufficit, quod, aliquando iam facta exanimis hominis inspectione, ad totius intellectum naturae medicina profecit. quid adlaturus huic aegroto es, quod non tot saeculorum, tot languentium experimenta deprehenderint? vis tu potius hac audacia, qua secreta languoris exquiris, remedia temptare? brevior via sanitatis humanae, propior nostrae salutis utilitas est. si viscerum nimius ardor stricta circa se membra duravit, adhibe remedia laxantia. si fluitat nimis aeger humoribus, praesto sint, per quae pressis clusisque venis in novas vires corpus arescat. si parum prodest abstinentia, rursus ciborum qualitate foveatur. si spiritus receptis premitur alimentis, ad puriores meatus ieiunio fameque tenuetur. contigit tibi magna experimentorum materia, medice: aegri duo et languor idem. non est opus, ut expectes, quando se per unius hominis patientiam explicet profuturorum magna diversitas; potes experiri pariter eadem, consentanea, diversa, pugnantia. nulla ratio est vulnerum, sanguinis, supremorum. quemadmodum sanari debeat alius aeger, scire non possis nisi ex homine sanato. Quid, quod, etiam ut idem sit valetudinis genus, necesse est tamen duorum corporum diversitate varietur? numquam in alienis visceribus invenias totum, quod de altero quaeras, et alius languor est, <si> alius aeger. cur maximum nefas alterius filii salute defendis? homo, in quo sola quaeritur causa languoris, propter medicum occiditur. adice, quod nec deprehendi ex sanato potest ullius causa languoris: [18] quicquid nos in vitia morborum a naturali sanitate commutat, facit aut nimii sanguinis pondus exaestuans aut superfluens calor aut ultra naturalem modum humor exundans aut spiritus per tacitos meatus non solita laxitate discurrens. quid horum, si vitalia ferro vulneribusque resecentur, salvum potest esse languentibus, cum compressi spiritus laborem protinus ille reserati pectoris meatus emittat, sanguis isdem pariter deprehendatur egrediaturque vulneribus? an fas putatis, ut suam servent viscera nudata faciem, ut nihil perdat ex priore natura illud pectoris vitaeque secretum, cum admisit oculos? plurimum in nobis etiam timore mutatur. quantum aufert sollicitudo, gaudium, dolor et aliquis subitus adfectus! quotiens, dum ad curationem praeparatur aeger, dum componitur ad sua remedia corpus, medentium manus anima destituit! iam vero ad singulos ictus et longissimas vulnerum moras quantum ex toto homine convertitur clamore, gemitu! necesse est omnis perire, quibus continetur vita, causas, quotiens ipsa vita consumitur, et cum homine, qui propter intellectum languoris occiditur, ipse quoque paulatim languor emoritur. Differ saltem, pater, hanc crudelitatem; quicquid ex filio facis, facies ex cadavere. si potest deprehendi languor, dum occidit, facilius, cum occiderit.