Latin · ~10 min
1.8 to 1.11
Quintilian, VIII 1.8-11
Not analysed yet
Vultis intellegere, iudices, nihil inpatientia caritatis fecisse patrem? non retulit ad matrem. adacta est a morte filii vel sanitate discedere. non propinquos consuluit, non amicos, sed sua tantum persuasione medicique contentus, quod nocentius est, quam si ipse occidisset, alterutrum potuit eligere. dicat nunc parricida, quid fecerit illud, quod etiam de <tam> similibus, tam paribus aegris in alterum desperatio illa praevaluit. si medici non interfuit, utrum occideret, constabit vivere utrumque potuisse; si interfuit, constabit non eundem fuisse languorem. Qualis fuerit illa curatio, quid passus sit iuvenis in morte, qua medicus parabatur, omnium adfectibus, omnium cogitationibus liquere crediderim, ideoque parcimus auribus matris. [5] breviter tamen longae crudelitatis explicanda saevitia est: ex omnibus, quae pertulit, levissimum fuit, quod occisus est. Non est, quod veniam tristissimae curationis paret, quod videtur in alio fratre explicata promissio: an alterum medicus sanaverit, fortuna viderit; quod negari non potest, alterum medicus occidit. erumpit hoc loco mulier infelix et tota libertate proclamat: 'redde mihi,' inquit. 'marite, filium, quem tibi pariter medicoque commisi, <recipe quem mihi credidisti>. hic est ille vester insanabilis, ille moriturus, hic, quem permiseras medico, si maluisset, occidere. vides, quid profecerint anxia vota pietatis, sollicitae preces. dum iam frigidi pectoris calorem superpositis revocamus uberibus, dum frigentia membra continuis osculis et spiritu trepidae matris animamus, dum labentes oculi ad nostras exclamationes nostrosque planctus admissa paulatim luce laxantur, dum multa mentior, multa promitto et fratrem dico sanatum, respexit ad vitam, convaluit, evasit. non tamen iacto pietatem, non arrogo mihi prosperae curationis eventum. quid hunc sanaverit, vis scire breviter? quod potuit utrumque sanare.' [6] Pudeat vos, o iura legesque, quod miserrimi sexus dolorem his clusistis angustiis. ita maritum, quod occisus est filius, malae tractationis uxor accusat? perdiderunt legis huius auctoritatem, quae ad illam uxorias querelas, matrimoniorum solent deferre delicias; ego illam datam miseris tantum matribus puto. potest autem ab iniquo coniuge explicare divortium, et contra maritales tuetur iniurias, ut nolis praestare patientiam. illis succurrit, quas nefas est abire, discedere, quas in pessimi coniugii durum perpetuumque complexum communium pignorum nexus artavit, quae malos maritos pariter et patres nec relinquere nec ferre sufficiunt. facinus est ideo evadere maritum, quia damnaretur, si de illo minore dolore quereretur. itaque impudenter facit, quod pro detracto ~matrona cultu negatoque comitatu, fastiditis noctibus pulsataque facie filium complorat occisum? sileo adhuc illa, per quae parricidii crevit immanitas; occisum filium obicio, puta luxuriosum, perditum, nocentem, fingite hoc patrem ira, indignatione fecisse. quantum facinus sit filium occidere, nemo magis fatetur, quam qui vult videri se illud fecisse pro filio.