Latin · ~11 min
1.10 to 1.12
Quintilian, XIV 1.10-12
Not analysed yet
[5] Veneficii ago. seposita paulisper, iudices, noxiae potionis invidia, nonne vobis videtur implere sceleris fidem, quod abstulit fidem condicio personae? veneficium, iudices, tota vita meretricis est. parum se lenociniis, parum putant agere mendaciis, et, cum omnis ad expugnandas mentes cura conlata sit, <non> sufficit tamen, ut de sui caritate corpori credant: in hoc noctium dierumque sollicitudo consumitur, quemadmodum de libidinibus fiat adfectus, qua ratione transcurrentia cotidie desideria teneantur, ne cui prosit offensa, ne quem explicet pudor, ne quem satietas aliquando dimittat. en quam putetis ignorare, quibus vinciantur oculi, quae per incommoda desideria flagrantes mentes corrumpa<n>t primum, deinde consuma<n>t, cum sciat, quibus oscula, quibus artissimi rumpantur amplexus, quae pro laetitia dolorem, pro blanditiis gaudiisque tristitiam praecipiti velocitate substituant. infinitum est, quantum ex hoc medicamento deprehendi possit notitia peiorum; . . . nemo scit tantum remedium. Temptat, iudices, mulier inpudentissima sceleris invidiam nomine potionis effugere, et venenum negat esse nisi tantum quod occidit. facinus est, iudices, evadere nocentes, quia iam facinus vita deplorat. quid refert, animo noceat aliquis an membris? eodem scelere porrigitur omne, quod non licet, unumquodque ex his, quoi datur, venenum est. [6] excusatius mehercule adhuc pro sexu tuo, pro condicione, mulier, esset, ut illa nosses gratia tui, desideriumque posses ingerere nolentibus; excogitasti, per quod maritos a coniugum caritate diducas, per quod iuvenum mentes abiungas ab aliis fortasse meretricibus. odii medicamentum numquam ideo tantum meretrix habuit, ut illo contra se uteretur. Me quidem, iudices, si quis interroget, in comparatione veneficii, de quo queror, minus odisse debeas, quod occidit, et si qua ex ipsis quoque mortiferis mitiora sunt, quae statim tota velocitate grassantur, et dolorem inter exitum vitamque non detinent, ita crudelius quod sic ordinatur, ut corporis parcat invidiae et sit tantum animi venenum. quid ais? non est noxium virus, nisi quod occidit? quid ergo vocaremus illud, quo lumina sola raperentur, quo pars aliqua membrorum debilitate languesceret? tu te veneficam negas, quae potes potione facere, quantum offensae, quantum ira, quantum dolor? amabit, cui permiseris, execrabitur ille, quem iusseris; accipient a te desideria nostra ortum, finem, modum. sane et amor et odium naturales videa<n>tur affectus; veneficium sunt, cum iubentur. quid, quod non potest non habere vim veneni, quod contra voluntatem homini datur? vide[o], cur sibi medicina permittat corporum vitia membrorumque morbos infusis medicaminibus expellere, et sine animae spiritusque contagione quaecumque extrinsecus accidunt, potione vincuntur. [7] non potest ullus adfectus sedibus suis per virus expelli nisi totorum concussione vitalium, et, cum anima constet ex sensibus, quaecumque auferre temptaveris, illa statim primo haustu ~parte prioribus retento~ confectoque quod petebatur, reliqua quoque viribus vicinae tabis expirant. quaedam fortassis. medicamina possunt aliud vocari quam venenum; dare quod non licet, non est aliud quam veneficium.