Latin · ~7 min
1.16 to 1.18
Quintilian, XIX 1.16-18
Not analysed yet
Si tamen utique, mater, vis scire causas, breviter audi. prospiciebam miser in grande quandoque facinus prorupturum, quod otio vitam, quod desidem domi perdebat aetatem. non peregrinationibus excolere mentem, non experiri militiam, non temptare maria, non rura colere, non administrare rem publicam, non ducere volebat uxorem. praeterea traxerat ex frequentibus castigationibus taedium patris, et in execrationem mei conscientia, quia non emendabatur, exarserat. timebat occursus, non audebat adire conloquia; oscula convictusque fugiebat. breviter perditissimae mentis definienda mensura est: oderat me filius et timebat. Filium igitur totius civitatis existimatione damnatum, quem adhuc vivere mirabantur homines, torsisse me putatis? ego vero occidi tarde, diu. quaestionem illud vocas? poena, supplicium et malorum meorum exitus fuit. nulla ratio est interrogandi hominem, cui non est fas nisi negare. quanta tamen mihi fuit et in quaestione moderatio! [10] non enim praecipiti raptus inpulsu exsilui repente, subito, nec captus dolore caeco inpatientiae meae velox vulnus inflixi. non potest non ratione occidi filius, cum ante torquetur. dedi moras, spatium, tempus indulsi. vides, quantam hinc malignitatibus potuerim praestare materiam: si in illo secreto gladio tantum, si vulneribus egissem, exitum fecerat iuvenis deprehensi. Non est igitur, mulier, quod mihi facias duplicatae questionis invidiam, id est, quod torsi et occidi. sola est huius necessitatis ratio de morte. illud est parricidium, filium torquere victurum. putas iuvenem vivere potuisse, cui iam non poterat nisi morte succurri? quem contra ma<li>gnos sermones adserere coeperam, non reddidi rursus infamiae, neque in oculos et ora vulgi de secreto patris emisi. providentia[m] mea[m] tibi quoque, mater, ne in hunc interrogetur, eripui. ille vero non fuit post tormenta laturus vitae pudorem, ut interrogaretur a singulis, ut negaret. verum, mulier, adfectibus tuis renuntiandum est: ad totius domus nostrae pertinere innocentiam credidi, ne se ipse potius occideret.