Latin · ~9 min
1.12 to 1.14
Quintilian, XV 1.12-14
Not analysed yet
[7] 'Odium,' inquit, 'accepi.' nunc te hic reposco, iuvenis, invidiam, quam fortunae nostrae paulo ante faciebas. dic: 'meretrix dedit, prostituta porrexit'; o quam timueram, ne <a>diceres 'amatorium sui'! consurge agedum, iuvenis, et totis corporis animique viribus inple susceptae accusationis horrorem. est quod audiente tota civitate proclames: 'miseremini mei, adiuvate, succurrite! bibi medicamentum crudele, saevum: desii pauper amare meretricem! iamiam non inquietis noctibus vagus vilissimi cuiusque perditos patior ictus, nec exclusus ante lupanarium fores posterum diem pervigil amator expecto. possum navigare, colere terras, sufficio militiae, redditus mihi est animus, quo fierem maritus, quo senectuti liberisque prospicerem.' quantum, dii deaeque, remedium condicione bibentis valuit! fecerat te ~potius istam felicem si divitem puella. ~Ita vel hoc non solum, iudices, innocentissimae puellae pro defensione sufficeret, quod nihil fecit causa sua? amatorem dimisit, explicuit illa, quae captare dicitur, ut ametur, quae sollicitat, quae corrumpit adfectus. ingrate, quanta de te potu[er]it gloria frui! non quidem confers pretia, non stipes, sed adsides, sequeris, haeres, praestas comitatum, favorem, laudas ubique, miraris. hinc ergo causa[m] meretricibus, quod illas etiam pauperes ament, quod facile contingant, quod laboribus exorentur adeuntium: faciet hic amator, ut divites ament. in crimen maximum captas transferre beneficium: ut aliquis amare desinat, non nisi ab amante praestatur. [8] Quid ais, iuvenis? ita bibisti potionem, quae finem cupiditatibus daret, premeret ardorem, desideria restingueret? abi, recede, dum puellae publico generis humani nomine gratias agimus, quod hoc fieri posse monstravit. furor ille, qui, si credimus, numina quoque detracta sideribus misit in terras, qui de sacris venerandisque pigneribus monstra commentus est, ardor, qui miscuit hominum ferarumque concubitus, ferrum, ignis, claustra laxabat, per interiecta late maria fugiebat, vetatur, perit. accipite, quod magis debeatis stupere, mirari: remedium amoris mulier invenit. desinite nunc incestum timere, mortales, nulla pietas horreat nefandae cupiditatis instinctum. quicquid non parentium irae, castigationes, non serii propinqui, non paupertas, non necessitas poterat efficere, haustus brevis, facilis, unus extorquet. o si quis odium posset omnium bibere vitiorum! felix profecto mortalitas, si reliquos lapsus incommodosque mentis errores fas esset infusa potione compescere. facinus est, quod maximum remedium gratiam sui vocabulo perdit auctoris. miraremur hominem, qui illud contra meretricem dedisset.