Latin · ~9 min
1.4 to 1.7
Quintilian, XVI 1.4-7
Not analysed yet
Viderint, sanctissimi viri, . . . sed receptas nominum persuasiones velut aliquam servitutem caritatis attendunt. me si quis interroget, nullos affectus tantum nasci puto, et si quis omnia vera ratione respiciat, quicquid liberos, <parentes,> fratres, propinquos invicem tenet, amicitia est. homines igitur, quos cum maxime incredibilium rerum loquitur invidia, sumus sine dubio non eiusdem pars animae, non eiusdem pondus uteri; sed quanto minus in causis, tanto plus in affectu est. admirabilior caritas, in quam coimus viribus nostris. non pudet, iudices, hanc fateri persuasionem: minus debetur homini, qui aliquem ideo tantum amat, quia necesse est. ita est, iudices, ita est: a primis statim aetatibus in eandem coire vitam habet aliquem fraternitatis affectum. Sic effectum est, ut nos statim fama committeret, et tali certamine coimus, ut, si quid accidisset, uni deberet alter[i] exemplum. inde est, quod et pariter ~reverti~ contempsimus, et, quasi facilius esset ~inter fides~ placuit sub incerta pelagi cohaerere. [3] nec tamen vanitate, nec discursu putetis extractos; magnas et inexplicabilis navigandi fuisse causas vel hinc potestis aestimare, quod nos non detinuit haec mater. Utrumne igitur, iudices, sumere de nobis etiam nunc voluit experimentum ipsa amicitia, et parum fortuna credit hominibus adhuc tantum feliciter amantibus, an haec est magnae semper opinionis invidia, nec ulli umquam tam plena confessione laudantur, ut illos non ipsa quoque . . . ~ad~ litoribus appulsi sumus. homines, quorum omnis casus fama custodiebat, ~consumimus~ terrore, qui parentibus statim caecitas est. hinc illud evenit, quod <non> sumus pariter alligati: sic magis adversus solutum carcer inventus est. pudet, iudices, fateri: iam in hoc victus, iam inferior recessi; ex duobus magis amatur, quem tyrannus paratus est alligare. Quantum tibi, amice, debeo! non potuit nos dividere nisi mater. ubi primum caecitas nuntiata est, tuus hic affectus fuit, quod hoc credidit tyrannus. quid ille non fecit! ut rex desideravit vicarium corpus, amplexus est catenas; sponderi sibi voluit hominem rediturum per maria, per matrem; repromisit de incertis tamquam de animo suo. quis hominum pro se tam multa fecisset? praestitit, inquam, amicus, praestitit rem, quam videbatur ideo tyrannus indulsisse, ne fieret, et hominem, qui in rebus humanis hunc esse nolebat affectum, decipimus, dum temptamur.