Latin · ~7 min
10.2.12 to 10.2.21
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 10.2.12-21
Not analysed yet
Ceterum ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes. Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos. Tandem silentio facto magis, quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant, quidnam acturus esset, expectabant, cum ille: Quid haec, inquit, repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe: rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis. Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum quibus praemissos subsequi statui. Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur. Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri. Tum ille: Non, hercule, inquit, potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum. Subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi. Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis —iam enim esse desistis —,sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi.