Latin · ~7 min
10.8.12 to 10.8.23
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 10.8.12-23
Not analysed yet
Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis certandum esse censebant. Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, urbe excederent, utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur. Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti de finienda discordia armisque ponendis. Igitur a rege legatur Pasias Thessalus et Damyllus Megalopolitanus et Perilaue: qui cum mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum. His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus: Nihil, inquit, seditione est opus: nam inter se certantium praemia, qui quieverint, occupabunt. Simul mementote rem esse cum civibus: quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est. Altera legatione, an mitigari possint, experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros. Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine: et si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite potiorem. Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut, quae agitasset, exequi vellet. Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat. Igitur Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.