Latin · ~3 min
3.7.12 to 3.7.15
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 3.7.12-15
Not analysed yet
Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet: magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit, sed cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad aestimandam fidem barbari. Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.