Latin · ~2 min
4.15.31 to 4.15.33
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 4.15.31-33
Not analysed yet
dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander mutato equo —quippe plures fatigaverat —resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga. Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is Dareus quo que currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat: ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.