Latin · ~3 min
4.3.24 to 4.3.26
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 4.3.24-26
Not analysed yet
Ceterum efficacior omni arte necessitas non usitata modo praesidia, sed quaedam etiam nova admovit. Namque ad inplicanda navigia, quae muros subibant, validos asseres funibus inligaverant, ut, cum tormento asseres promovissent, subito laxatis funibus inicerent. Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant. Clipeos vero aereos multo igne torrebant, quos repletos fervida harena caenoque decocto e muris subito devolvebant. Nec ulla pestis magis timebatur: quippe ubi inter loricam corpusque fervens harena penetraverat, nec ulla vi excuti poterat et, quidquid attigerat, perurebat, iacientesque arma laceratis omnibus, quis protegi poterant, vulneribus inulti patebant. Corvi vero et ferreae manus tormento remissae plerosque rapiebant.