Latin · ~1 min
4.4.20 to 4.4.21
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 4.4.20-21
Not analysed yet
Credo libero conmeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terrae —nam hoc quoque traditur —cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur. Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae mansuetudinis adquiescit.