Latin · ~7 min
4.9.1 to 4.9.9
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 4.9.1-9
Not analysed yet
At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat, utrumme circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur. Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant iam, et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt. Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant. Quae summa cura conparabantur: equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis, quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur, equorumque greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus. Ingensque, ut credebat, hostium terror ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt: ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae. Hoc modo instructo exercitu ac perarmato Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates, agmen Mesopotamiae campos inpleverat. Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten, equitum praefectum, cum mille delectis praemisit. Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret: eidem mandatum, ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret. Quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset: ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur. Iam pervenerat Arbela, vicum ignobilem, nobilem sua clade facturus. Hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit et per dies quinque sicut ante Euphraten traiecit exercitum.