Latin · ~1 min
5.11.11 to 5.11.12
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 5.11.11-12
Not analysed yet
Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire, si salvum sese milites sui nollent. Patron desperata regis salute ad eos, quibus praeerat, rediit omnia pro fide experiri paratus.