Latin · ~2 min
5.4.32 to 5.4.34
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 5.4.32-34
Not analysed yet
Nudi conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et v milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans. Sed a custodibus urbis exclusus consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato proelio cecidit. Craterus quoque raptim agmine acto supervenit.