Latin · ~6 min
7.1.30 to 7.1.36
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 7.1.30-36
Not analysed yet
Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt, sed totidem, quot volebant esse, non poterant. Ita, si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt. Quod igitur conscientiae adfertur indicium? Ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum. At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen. Sed equos Antiphani non dedimus, et pridie, quam Philotas detectus est. Hie mihi cum Antiphane res erit. Qui si nos suspectus facere vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit, purgare non poterit. Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis quam poscentis alienum. Ceterum, rex, equos decem habui: e quibus Antiphanes octo iam distribuerat iis, qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar. Nec infitias eo, liberi hominis animo locutum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani! At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit?