Latin · ~3 min
7.10.13 to 7.10.16
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 7.10.13-16
Not analysed yet
Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est. Hic, quia limum vehit, turbidus semper, insalubris est potui. Itaque puteos miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta existebat humor. Tandem in ipso tabernaculo regis conspectus est fons: quem quia tarde notaverant, subito extitisse finxerunt, rexque ipse credi voluit, deum donum id fuisse. Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est, duo ad meridiem versa, IIII spectantia orientem: modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium. Haec omnia sita sunt in editis collibus. Tunc velut freni domitarum gentium, nunc originis suae oblita serviunt, quibus imperaverunt.