Latin · ~4 min
8.7.11 to 8.7.15
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 8.7.11-15
Not analysed yet
Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres. Persarum te vestis et disciplina delectant, patrios mores exosus es. Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum, tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum? Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra. Haec Hermolaus.