Latin · ~1 min
9.1.34 to 9.1.36
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 9.1.34-36
Not analysed yet
Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nee subducere, quae accepi. Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto. Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.