Latin · ~7 min
9.3.1 to 9.3.10
Quintus Curtius Rufus, Historiarum Alexandri Magni 9.3.1-10
Not analysed yet
Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Expectabant, ut duces principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant. Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur, paulatimque liberius dolor egeri coepit manantibus lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam versa ne ipse quidem, quamquam cupiebat, temperare oculis potuerit. Tandem universa contione effusius flente Соеnus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere significans se loqui velle. Quem ut videre milites detrahentem galeam capiti —ita enim regem adloqui mos est —,hortari coeperunt, ut causam exercitus ageret. Tum Coenus: Dii prohibeant, in quit, a nobis inpias mentes! Et profecto prohibent: idem animus est tuis, qui fuit semper, ire, quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati tuum nomen. Proinde, si perseveras, inermes quoque et nudi et exangues, utcumque tibi cordi est, sequimur vel antecedimus. Sed si audire vis non fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas, praebe, quaeso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque pergis, secuturis. Vicisti, rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid mortalitas capere poterat, inplevimus. Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis omnia nota sunt. Paene in ultimo mundi fine consistimus. In alium orbem paras ire et Indiam quaeris Indis quoque ignotam. Inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura, quam sol videt, victoria lustres. Digna prorsus cogitatio animo tuo, sed altior nostro. Virtus enim tua semper in incremento erit, nostra vis iam in fine est. Intuere corpora exanguia, tot perfossa vulneribus, tot cicatricibus putria. Iam tela hebetia sunt, iam arma deficiunt. Vestem Persicam induti, quia domestica subvehi non potest, in externum degeneravimus cultum.