Latin · Dactylic hexameter
10
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ut Regi, (2) cui tota diu subjecta tributum
Solverat, ingentes curarum immitteret aestus:
Scilicet augeri gentemque, urbemque dolebat,
Quare aliud miseram gravius, nec viribus aequum
Vectigal jussit crudelis pendere gentem;
Ducere odoratos submissis fluctibus hortos
Floribus insignes, cultosque virentibus herbis.
Quod si jussa viri fieri tunc posse negarent,
Excidio mulctare urbem, populumque parabat.
Ingemuere omnes, gemituque augusta replebant
Templa Deûm: sparsis bacchatur turba capillis.
Omne tamen prudens vicit solertia gentis.
Ingenio freti cives, animique vigore
Accingunt se operi, tectisque, undisque relictis, Nigrantes penetrant sylvas, atque avia cursu, Quaerere textilibus frondosa arbusta genistis. Cni(2) Rex Axcapusalci.
Cuique suum partitur opus, sua munera cuique:
Pars lento vellit faciles e vimine ramos
Pars onerat cymbas, pars remis ducit onustas:
Fervet opus, durosque juvat perferre labores.
At postquam sylvae magnum congessit acervum,
Cunctaque consilio maturo turba paravit,
Concurrit, texitque leves e fronde tapetas
Oblongae storeae similes; quos moenia propter
Expandit, textosque salo committit aperto,
Callibus hinc atque hinc multis super alta relictis.