# Rusticatio Mexicana 101

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/101

Egregium roseo decorat velamine corpus.
Ille quatit recta cristam cervice rubentem
Plumis effictam levibus, oculisque serenis
Educit suaves resonanti e gutture voces.
Sed praestat dulci famosa Acredula cantu
Acredula.
Praestanti forma, tribus atque coloribus aucta.
Luteolis mixtas maculis cineraceus ales
Ostentat niveo plumas candore micantes
Molliaque argutis oculis spectacula praebens
Concentus, Philomela, tuos imitatur acutos.
Nulla tamen Pito volucris certare canendo
Pitus.
Aut
Aut aequare potest dulcis modulamine vocis.
Olli turpe caput, breve rostrum, ac plumbea
vestis,
Et moestum gracili praesefert pectore luctum.
Ut vero modulis mordaces fallere curas
Incipit, & vocem suavissima colla canoram
Flectunt, sollicitum presso de corde dolorem
Projicit, insolitaque aures dulcedine mulcet.
Hanc habitu simulat volucris, pennisque referret, Quae valles habitat pronas, saltusque frequentat,
Ni longas suco flaventi immergeret alas.
Illa tenebrosis sylvarum condita ramis
Cymbala concentu visa est pulsare sonoro.
Principio volucris tinnitu murmurat alto,
Effusis exinde aliis lusura camoenis,
Dulcia dum simili tinuitu guttura claudat.
Non ita festivo resonat tristissimus ales
Cantu, Centzontius fucato nomine dictus (2)
Omnia consimilis Merulae formamque, coloremque;
At minor est cantu, gratis & vocibus impar
Dulce canit volucris, sed moesto pectora luctu,
Tristitiaeque lares densatis nubibus umbrat.
Sed quae crudeli compressit corda dolore
Ille, levat dulci parvus modulamine Risis
Caeruleo totum velatus tegmine corpus.
Ore ciet modulos totis festiva diebus
Et si luce nigras noctis pulsaveris umbras,
Illa tibi blandis mulcebit lusibus aures.
Mo(2) De vero Centzontio plura dixi lib. 1. a v. 218. sicut etiam de Passere Mexicano ibid. a v. 214.
Mole coloratus vario medicamine passer
Et gratis etiam Risem concentibus aequat.
Ast quantum rutilis praestat fulgoribus ales!
Sydonio totam fucatam murice plumam
Ostentat, violisque caput, sucoque nitentes
Caeruleo pennas mixtas fulgente smaragdo.
Nil tamen exiguo novit praestantius orbis
Colibrio dulcis spoliato murmure vocis, (3)
Sed claro tenues penna radiante per artus.
Exiguum corpus forsan non pollice majus
(Quod rostro natura parens munivit acuto
Atque artus ferme totos aequante volucris.)
Induit aurato viridantes lumine plumas
Et varios miscet tractos a Sole colores.
Ille volat rapidum Zephyrum superante volatu,
Et raucum penna tollit stridente susurrum.
Roscida si vero fragranti educere flore
Mella velit rostro, viresque reducere membris,
(Quippe alia quacumque negat se pascere mensa)
Sistitur in medio concussis aere pennis,
Nectareum donec tereti trahat ore liquorem.
Ast adeo prompte subtiles concutit alas,
Ut visum fugiant, oculosque illudat acutos,
Suspensumque putes tenso super aethera filoSin autem sylvis borealis bruma propinquet, Plusque vagus solito frigescat Jupiter imbre, Frigida praecipiti linquit Colibrius arva No(3) Avicula haec Colibri in America Meridionali; in Soptentrionali vero Chupa mirto dicitur.

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
