# Rusticatio Mexicana 109-2

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/109-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/109-2

Fera.
Unc mihi lustra diu fidis agitanda molossis,
Quae sylvis obducta nigris numerosa ferarum
Turba colit. Pavido, Nymphae, succurrite vati
Monticolae lucos solitae miscere silentes,
Et mores, habitumque trucem, rabiemque ferinam,
Infandamque agri cladem reserate benignae;
Et quas Odrysio damas captavero plectro,
Hisce memor donis vestras operabor ad aras.
Sylva fuit late quercu nemorosa frequenti
Arboreis obducta comis, atque obsita dumis,
Umbrosos cujus pressus formidine Phoebus
Horret inauratis saltus lustrare quadrigis.
Ast circum dives patulos se fundit in agros
Rivis perfusos vitreis, & graminis herba.
Hoc nemus, has undas, haec gramina torvus amavit 15 Bos jubatus. Impexis per terga comis Bos saepe jubatus (1) Dictus, & antiquo forma spectabilis orbi. Ille (1) Fera haec a Mexicanis Sibolus appellatur. Legesis Bomare verb. Bison.

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
