Latin
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 111
Unproofread scanNot analysed yet
Ille petit cornu, rabie commotus amara;
Hic collum dexter lunata vulnerat hasta;
Admiscentque diu propriis fera praelia telis,
Exsanguis donec fuso ruat ille cruore.
Tapyrus.
Non ita limphatus furiali accenditur ira,
Nec latis regnat facilis Tapyrus in agris. (2)
Olli densa parat tranquillos sylva penates,
Quae placidos aditus vitreae vicina paludi
Exhibeat, tectamque viam, tutamque periclis
Monstret inoffensa per devia rura quiete.
Gaudet enim tacitis corpus recreare fluentis,
Et magnos celeri fluvios tranare natatu
Bellua porcinam membris imitata figuram.
Illa capillato sinuosum pondere dorsum,
Arrectasque aures, turpique proboscide nares
Exhibet, &fusco velatum tegmine corpus,
Quod modico sublime gerit, ceu bucula, crure,
Saepeque lugubres educit pectore questus.
Quod si villosam costis avellere pellem
65 Tapyri venandi ratio. Pastor ames, corioque ferae, spoliisque potiri, (Quippe horrens suavi pellis medicata veneno
Fulmineo, fertur, satis est obsistere plumbo)
Limosam propter laqueos compone paludem
Abdita nodatos vicino ad littora trunco.
Bellua nodoso collum conclusa rudenti
Conatur funem repetito frangere nisu:
Dumque reluctanti trunco gemebunda recedit,
Gut(2) Fera haec in America Septentrionali Danta appellatur.
Gutture compresso vitam sub robore ponit.
Sed prope rugitu, lucus reboare Leonis (3)
Auditur, pavidasque sonus pervenit ad aures.
Vasta mole Leo fulvo velamine tectus,
Armatusque pedes duratis unguibus, alta
Extollit cervice caput, caudaque trementem
Verrit agrum, torvusque feras dominatur in omnes.