Latin
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
(3) Nonnulli Americam Leonibus destitutam contendunt, quod ferae illae Leones dictae jubis careant. Sed praeterquam quod Plinius expresse asserit Leones alios esse jubatos, alios non jubatos, vidi egomet Florentiae apud magnum Hetruriae Ducem Leones binos, &quidem non jubatos, nostrisque omnino similes; quos veros esse Leones nullus in dubium revocaverat. Haec pro Leonib. Americae Septentrionalis; quidquid sit de Leone illo Meridionali Puma dicto.