# Rusticatio Mexicana 116-2

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/116-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/116-2

Praedo, gradum sistit constringens viscera rictu, Totaque diffecto ducit fumantia ventre. Ut solet interdum vallatam Martius heros Explorare urbem, densisque invadere telis, Nunc dextros tentans aditus, nunc ille sinistros. Alta quoad duro proscindat moenia ferro: Mox aliquot letho saevus demittere cives Constituit, dirumque extinguit morte furorem. Hanc tamen ipse velis campis si avertere pestem, Retibus obductis pravum conclude latronem, Aut citius confige acto per tempora telo. Pinguibus hanc vero felix si ejeceris agris Cladem, projicienda etiam tibi jure Lycisca, Cujus forma Lupum simulat, simulatque molossum, Et quae vulpino pellem depicta colore Vulpinos etiam sectatur callida mores. Haec semper tenero vigil insidiatur ovili, Et plenos avibus nudat chortalibus agros. Non vaga turba canum, pecorum non ense magister Fraudibus armatam clausis ab ovilibus arcent. Lenta gradu, sylvaque nigris obducta sub umbris Chortibus, aut plenis propior fit sedula caulis, Dumque agnum stabulis, aut pullum surripit arvis, Protinus illa nemus repetens festina profundum Discerpit praedam rictu spumante tenellam. Siquando ventrem rabies affligit edendi, Disparibus complet totas ululatibus auras, Ut magnam campis credas ululare catervam, Hanc vigil ipse tuis cura depellere terris Cempressam laqueis, aut certa cuspide caesam, Ni cupias saeva vastari praedia clade His admixtus Aper nemorum per devia densum Agmen agit, campesque vorax populatur opimos. Membra tegit nigris, duratisque hispida setis, Quas horrens armat candenti cuspide telum. Dentibus immanis rictus spumantibus horret, Et magnam dorso tollens foetente crumenam Pestifera semper plenam pinguedine, torva Caetera coenosos imitatur ballua porcos. Sed magnas ira visa est portendere clades Morsibus insanis agitans hominesque, canesque, Fu

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
