# Rusticatio Mexicana 119

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/119

Anxia quae sylvis foetus enixa gemellos
Educat insignes maculis candentibus ambo.
Hanc natura parens infestis exuit armis
Turbam, non duris praecingens dentibus ora,
Unguibus aut calces violento aut impete cornu,
Sed ventos studiosa dedit praevertere plantis,
Et pernice fuga tristes evadere casus.
Hinc totam telis optes si sternere turbam,
Tu clamore avidos prohibe, cursuque molossos,
Ne nigris densum diffundant saltibus agmen,
Maturentque omnes patulis excedere campis.
Sed ferro Cervam vita spoliare labora,
Et totam figes repetita cuspide plebem.
Quippe mares cerva telis super aequora lapsa
Ulterius prohibere gradus, ac sistere visi,
Quin dare terga velint, aut campis linquere
victam.
Tunc
(a) Inter omnes Mexicanos Cervos praestantiores elegi; è quibus duo ad Regem Catholicum delati sunt anno circi

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
