# Rusticatio Mexicana 120

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, MEXICANAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/120

Tunc alium atque alium certis confige sagittis,
Coritumque prius vacuabit arundine dextra,
Quam Cervam mittat confossam robore turma.
Si vero Cervum per aperti jugera campi
Videris errantem, canibus, cursuque fatiga.
Ille potens pedibus fulmen praevertit & auras,
Aequora metitur plantis, arbustaque saltu
Praeterit, eluditque fuga pernice sequentes
Pone canes. Nacti vero manifesta latrantes
Signa pedum, cursu certant agitare fugacem.
Jamque propinquantis resono clamore catervae,
Et prope crura ferae rictu praecelsa tenentis
Illa levis saltu subito se subtrahit ore
Omnia deludens fidae conamina turbae.
Turba tamen patulos rursus diffusa per agros
Insistit cursu Cervum turbare volantem,
Dente quoad rigido fugientis crure retento
Saeva feram vincat, cursusque abrumpat anhelos.
Ceu quondam frondente Jovi sacer ales ab orno
Irruit in pavidam magno stridore columbam;
Mollis avis pavitans liquidum quatit aera pennis,
Itque, reditque levis, crebro glomeramine gyros
Innectens, tutumque dolens exposcit asylum:
Ast volucrum rapidis urget Jovis armiger alis,
Innocuamque neci demittit promptus acerbae:
Haud secus imbellem sequitur fera turba molossum, Ore tenet, violatque immani vulnere Cervum. Odyus infanstum venator liberat ensem Vagina, mollique ferae sub pectore condit.

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
