Latin
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 121
Unproofread scanNot analysed yet
Acrius at campis turbam vexabit anhelam
Eludetque Lepus cursu bene notus, &astu.
Vallis erat latos circum diffusa per agros (5)
Usque virescentes ridenti gramine, &amne
Perfusos vitreo, florumque decore nitentes:
Sed qui perpetuo ventorum flamine membra
Inflectunt pecori, torrentque armenta calore,
Tot vero auriti Lepores haec rura frequentant,
Ut vallem Dictinna putet stabula alta ferarum.
Non tamen optatam Lepori captare quietem
Turma finit celerum rabido clamore molossum
Agmen enim certat vestigia cogere gressus.
Insequiturque feram ventis pernicius ipsis,
Invisam donec liceat discerpere morsu.
Vix tamen audaci gaudet contingere rictu,
Cum Lepus ingenti jacto in contraria saltu
Inde alios celerat cursus, luditque latrantes.
Saltibus hinc crebris iterumque iterumque sequentes
Exagitat, rabiemque fugax, ac vota lacessit,
Languida dum tetro cedit data praeda furori.
Finis Libri noni.
agno
H 5 RU.
(5) Huic valli Chicapa nomen est.