Latin
RUSTICATIONIS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ludi.
Ustra venenatis postquam montana sagittis
mpa
Horrentesque canum turbavi murmure saltus,
Fert animus pravum ludis miscere laborem (8)
Et vires blanda fractas revocare quiete.
Tyndaridae juvenes, tenui quos ludere disco
Saepe juvat, durasque animo depellere curas,
Dicite, quae festis praestet spectacula ludis
Occiduis emissa plagis animosa juventus:
Et vidistis enim pueri, &reserare potestis.
Protinus armatos generosa in praelia Gallos
Inse sequar. Nec enim sas est obducere pugnas,
Quae nova limphati recludunt monstra furoris.
Vix cervice minax, fastuque elata superbo,
Incessuque ferox graditur cristata volucris
Assiduo gaudens socias invadere bello,
Cum ludi vesanus amor, cum saeva voluptas
Chortibus abreptam parva concludit in aula,
Fune
(1) Equidem scio ludos hosce saepius in urbibus celebrari, sed multoties etiam in praediis. Goo Fune pedem retinet, solersque ad praelia servat.
Moeret avis primum, longisque insana querelis
Corpus inexpertis conatur solvere vinclis.
Mox vero dapibus, laribusque assueta benignis
Majestate gravis toto spatiatur in antro,
Saepius &Phoebem cantu, Phoebumque salutat,
Olli flavus apex cristato vertice surgit,
Barba rubet, rorantque jubae per colla fluentes, Caudaque flexibilis crispatis crinibus aucta In caput erigitur flexu sinuata decore, Corneaque armati retegit calcaria Galli. Arma tamen, tristamque truces, barbamque recidunt,