# Rusticatio Mexicana 123

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana, RUSTICATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rafael-landivar/rusticatio-mexicana/123

Effera qui gaudent volucres in bella ciere,
Exigua dextri calcaris parte retenta,
Lusor ubi parvum, tenuemque accommodat ensem
Funiculis pressum duris, crurique revinctum.
Ut quaesita dies ludis praefixa redivit,
Quisque suum rutilo pugilem mucrone frementem
Jactantemque minas dura in certamina ducit.
Area praestis
Exstat enim semper plano brevis area dorso
destinata.
Sanguineis aspersa notis, lethoque recenti
Ac diro Martis pridem sacrata furori,
Plurima quae circum tabulata sedilia turbae
Offert plaudenti magno clamore triumphis,
Atque inter sese certanti pignore multo.
Praello.
Haec ubi clamosum replet subsellia vulgus,
Continuo media binos deponit arena
Dextra manus pugiles lerhali cuspide cinctos,
Protinus accensae rabie fera corda volucres
Ors
Ore rubent, oculisque flagrant, & crinibus hirtis
In pugnam celeres prona cervice feruntur
Non tamen ancipiti praeceps se credere bello
Aut conferre manus, hostemque lacessere pugna
Audeat, hostiles ni primum lumine motus
Atque omnes aditus exploret Martius ales.
Inde repentino missus super aera saltu
Surgit in adversum quatiens cum pectore pectus,
Ferratisque ferox urget calcaribus hostem
Immiscens pedibusque pedes, atque ensibus enses, Quin unquam rabido ponat de corde furorem, Ense quoad victum flava prosternat arena. Pluma volat, scissoque fluunt praecordia ventre,

---

Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rusticatio_Mexicana.
